CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0802     View  [Back]
Charta qua Doda, consentiente seniore suo Aquino, et filius ejus Leotbaldus, res suas in villis Villanova, Colonicas, etc., monachis Cluniacensibus dant.
Cunctis sane considerantibus liquet quod ita Dei dispensatio quibusque ditibus consulit ut ex rebus quæ transitorie possidentur, si eis bene utantur, semper mansura valeant premia promereri; quod videlicet divinus sermo possibile ostendens ait: «Divitiæ viri, redemptio animę ejus,» et item: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Quod nos, ego videlicet Doda femina et filius meus Leotbaldus, sollicite perpendentes, necessarium duximus ut ex rebus quę nobis temporaliter, Christo largiente, collate sunt, ad emolumentum animarum aliquando imperciamur, ut, juxta Christi pręceptum, pauperes ejus amicos nobis faciamus, quatinus ipsi in posterum nos recipiant in æterna tabernacula. Igitur omnibus fidelibus notum sit, quod nos jam denominati Doda femina et filius meus Leotbaldus donamus aliquid de rebus juris nostri, consentiente domno Aquino, seniore meo, ob amorem Dei, sanctis apostolis ejus, Petro videlicet et Paulo, Cluniaco monasterio, in alimonia fratrum ibidem Deo et predictis apostolis ejus assidue servientium; hoc est alodus noster qui est situs in pago Matisconense, cui vocabulum est Villa Nova et servos ibidem cummanentes: Sicbradum et uxorem suam, Rotbertum, Heldefredum cum uxore et infantibus, Romanum cum uxore et infantibus suis, Raynoardum cum uxore et infantibus, Teotbertum cum uxore et infantibus, Dominicum cum uxore et infantibus, Nadalem cum infantibus, Johannem cum uxore et infantibus, Benedictum cum uxore et infantibus, Maynardum cum uxore et infantibus, item Benedictum cum uxore et infantibus, feminam quoque ... cum infantibus. Donamus etiam et aliam villam quę vocatur Colonicas, et servos ibidem consistentes: Teotgrimnum cum uxore et infantibus, Benedictum cum uxore et infantibus, Martinum cum infantibus, Adalgerium cum uxore et infantibus, Sicbradum; et unum mansum in Cuulaco servosque inibi: Andraldum cum uxore et infantibus, Euraldum cum uxore et infantibus; et quicquid abemus in Casoto, cum servo Landrado ibi manente. Donamus etiam portellum super Ararim fluvium, et servos ibi manentes: Agrimbaldum et Giraldum cum uxoribus et infantibus. Donamus quoque in Æduense pago alodum in villa quæ vocatur Bellomonte, et servos ibidem cummanentes: Johannem, Symphorianum, Adalardum cum uxoribus et infantibus eorum, pro receptione cujusdam pue[ruli], nepotis nostri, nomine Adalgysi, quatinus ipsum, pro Christi amore, in suam societatem recipiant. Has autem res superius denominatas, cum suis adjacentiis, scilicet vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, domibus, ędificiis, servis utriusque sexsus et etatis, exitibus et regressibus, cum omni peculio mobili vel immobili, quesitum et inquirendum, cum omni integritate. Hæc autem omnia Deo omnipotenti et jam dictis apostolis ejus donamus pro remedio animarum nostrarum, et pro anima Leotbal, genitoris ejusdem filii mei, necnon et pro salute Aquini, senioris mei, et omnium propinquorum nostrorum; postremo autem pro omnibus Christi fidelibus vivis atque defunctis. Ego denique predictus Leotbaldus cingulum militię solvens et comam capitis barbamque pro divino amore detundens, monasticum, Deo auxiliante, habitum in predicto monasterio recipere dispono. Ideo alias res quę mihi de paterna hereditate obvenire debent, jam dicte matri meæ et fratribus meis largiendo, eo tenore concedo, quatinus, dum advixerint, teneant et possideant: hoc est mansum unum in Fraxnedo villa, cum servo Hermenfredo cum uxore et infantibus, dono Teoderico clerico, post cujus discessum ad prefatum locum perveniat; in Vertiaco quoque alium mansum, cum servo Girbaldo cum uxore et filiis, quem Hugoni, fratri meo, dono; in Æduensę vero pago alodum, qui dicitur ad Domnum Petrum, et servum Benedictum et uxorem ejus, cum uno filio et filia, et in Vallis alium alodum et servos, Teutbaldum cum uxore et infantibus, et Adalgarium, quem Aquino dono; ea videlicet ratione ut, si isti duo fratres mei laici sine legitimis filiis ab hac vita discesserint, hæc omnia in helemosina communi ad predictum, sicut jam dictum est, perveniant monasterium. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipsi (quod absit!), aut aliqua intromissa persona, aliquam calumniam contra hanc cartam donationis inferre temptaverit, primitus iram Dei incurrat, parsque ejus cum Datan et Habiran fiat, et cum Juda, traditore Domini; habeatque predictos apostolos, nisi resipuerit, regni celestis contraditores; secundum autem legem mundanam, auri libras X coactus exsolvat; hęc vero donatio a nobis facta firma semper permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Dodane et fili ejus Leotbaldi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Aquini, qui consensit. S. Hugoni. S. Evrardi. S. Waloni. S. Waremberti. S. Maingaudi. S. Giboini. S. Leotaldi. S. Widaldi. S. Hemardi. S. Raimbaldi. Data mense martio, anno XV regnante Ludovico rege. Ego frater Andreas levita, ad vicem cancellarii, subscripsi.
(Au dos:) Doda in Villa Nova.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung