CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0803     View  [Back]
Charta qua Amalfredus presbyter et Giroldus uxorque ejus dant Amalfredo nepoti et filio suo quasdam terras in villa Metono.
In Christi nomine. Diligendo nebodo meo, nomine Amalfredo, clerico. Quapropter ego, in Dei nomine, Amalfredus presbiter, et germanus meus Giroldus, genitor tuus, et Anestasia, genitrix tua, in pro amore et plenissima bona voluntate pariter nostra, quod nos apud te abemus, pro anc ipsa amore, donamus nos tibi aliquid ex rebus propriis nostris, que sunt sitas in pago Lucdunense, in agro Candeense, infra villa vel fines Metono: oc est in ipso Metono curtilus cum manso et curte et exivo et vinea; oc sunt duas partes quod legibus donare possimus tibi pariter donamus; et terra quod ego Amalfredus, presbiter, in ipso congrio conquisivi, tibi dono; terminat ipse curtilus cum manso et curte et exivo et vinea, et terra arabile, a mane et a medio die terra Sancti Justi, a sero terra Airoart, a cercio via publica. Infra as fines vel terminationes, de ipso curtilo cum manso et curte et exavo et vinea, duas partes, sicut superius nominatum est, tibi donamus. Et ego, Amalfredus presbiter, dono tibi a Rovoscallo modiada de terra, quod de Ardenc et de Bradenco conquisivi, et eorum eres; terminat a mane terra Sancti Desiderii et Sancti Martini, a medio die terra Girbergane, a sero terra Girolt et Furolt et Vuitbert, a cercio terra Vuandalfredo et terra Rainolt, ea vero ratione, dum ego Amalfredus presbiter et Giroldus vivimus, usum et fructum pariter possideamus; post nostrum quoque amborum discessum, Amalfredus clericus securus teneat et possideat; post discessum Amalfredo clerico, Sisfredo germano suo perveniat. Et si quis vero, quod fieri et futurum est minime credimus, si nos ipsi, aut ullus ex eredibus nostris, aut ullus omo, aut ulla amissa aut opposita persona, ulloque tempore, qui contra anc carta donacione ista inquietare vel infrangere voluerit, nihil valeat vindicare quod repetit, et componat tantum et alium tantum quantum ista donacio eo tempore meliorata valuerit, et hec omnis presens donacio ista firma permaneat, cum stibulacione subnixa. S. Amalfredo presbitero, S. Girolt, S. Anestasiane, qui carta donacione ista fieri et firmare in presente rogaverunt. S. Benedicto. S. Vuandalfredo. S. Ardenc. S. Rotbolt. S. Ashirio. S. Adalart. S. Folhierii. [A]nsus rogatus carta donatione ista scripsi, davi (sic) die veneris, in mense marcii, anno XIIII regnante Gondrado rege.
(Au dos:) Amalfredus Candense Lucdunense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung