CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0804     View  [Back]
Charta qua Livo et Rotrudis curtilum et vineam cum appenditiis in villa Marcasolio monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosanctæ ac venerabili æcclesie Cluniensi in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicatę. Igitur ego Livo nomine et Rotrudis, pro Dei amore et ob remedium animę Seugalti, donamus curtilum et vineam cum omni supraposito, in pago Matisconensi, in agro Fabriacensi, in villa Marcasolio; terminatur de uno latere terra ipsius casę Dei, de alio latere terra Bernardi sacerdotis, in una fronte via publica, in alia terra Aigdit. Preterea similiter et alias res, quas ipse Segualdus in eadem visus fuit villa habere, donamus integrum, ad videlicet prata, campos, silvas, pro anima ejusdem Seugaldi, ut a presenti die et deinceps liceat vobis quod vobis placuerit. Si quis vero, quod minime credimus evenire, nos ipsi (quod absit!), aut aliquis de heredibus Seugaldi, temptare voluerit, non valeat adquirere quod repetit, set II auri libras conponat, a limitibus ęcclesie extraneus habeatur donec a malitia quiescat. Actum Cluniaco. S. Livonis ac Rotrudis, qui pro anima Seugaldi donationem istam fieri et firmare rogaverunt. S. Ramnaldi, qui consensit. S. Berardi. S. Mannonis. S. Antonii. S. Gontradi. S. Umberti. S. Adalelmi. Ego Deodatus rogatus scripsi die veneris, mense martio, anno XV regnante Ludowico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung