CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0805     View  [Back]
Charta qua Ansericus et uxor ejus Benedicta vineam et pratum in villa Varario monasterio Cluniacensi dant. vendunt
Domnis fratribus Cluniacensibus, hoc est vobis, domne Aimarde abbas, et monachis vestris, ego Anscericus et uxor mea Benedicta vendimus quasdam res nostras que sunt in pago Matisconensi, in agro Dariacensi, in villa Varario: hoc [est] vineam ubi in Brolam vocant, quę terminatur de tribus partibus terra Sancti Petri, de quarta parte rivo currente; et pratum in eadem villa, quo[d] terminatur de tribus partibus terra Sancti Petri, de quarta parte terra Acelini; habetque in longum perticas X, in unaquaque fronte perticas IIII et pedes IIII. Infra istas terminationes, vendimus vobis que nostra sunt, et pro his accipimus a vobis pretium solidos IIII et dimidium, ut ab hac die faciat de his quod melius placuerit. Si quis vero contra hanc conventionem unquam contradicere aut calumpniari temptaverit, ad id non prevaleat, insuper auri libram unam componat, et venditio ista firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Anserici et uxoris ejus Benedictę, qui hoc fecerunt et firmari rogaverunt. S. Agilfi. S. Anselmi. S. Acardi. S. Isnardi. S. Ottardi. S. Umberti, Adam, Tetberti, Anselardi. Ego Johannes scripsi et datavi die dominico, in mense martio, anno XV regnante Ludovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung