CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0807     View  [Back]
Charta qua Hubertus, Matisconensis ecclesiæ præpositus, mansum in villa Ayonna monasterio Cluniacensi dat.
Divina pietate largiente, legumque auctoritate concedente, sanctitum est ut liberam erogandi potestatem habere debeat, si quis Deo sanctisque ejus aliquid de proprio jure delegare ac tradere sponte voluerit. Quapropter ego, in Dei nomine, Hubertus, sanctæ Maticens ecclesiæ præpositus, venturi judicii examen præcavens præsentisque seculi crebrescentes ruinas pertimescens, divina pietate conpunctus, pro meorum remissione peccatorum seu genitorum, patris mei videlicet Hanscherii ac matris Engelas, vel omnium parentorum meorum atque omnium fidelium christianorum, dono aliquid de jure meæ proprietatis Cluniaco monasterio, quod est in pago Matisconense situm, in honore Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratum, cui domnus Heymardus, venerabilis abba, præesse videtur: hoc est mansum indominicatum, qui est situs in pago Matisconense, in agro Eburiacense, in villa quę dicitur Ayonna; terminatur vero ipse mansus a mane terra Sancti Vincentii et Raymodis, a medio die terra Sancti Andreæ, a cercio via publica, a sero item Raymodis. Infra istas terminationes, totum et ad integrum, et quicquid in ipsa villa habeo, tam de hereditate quam etiam de conquisto, dono jam prælibato cœnobio, ea scilicet ratione ut, quandi[u], Deo tribuente, advixero, usufructuario teneam, ac singulis annis censuali revestitione duos modios inter panem et vinum, festivitate beati Martini, rectoribus ejusdem loci persolvam; post discessum quoque meum, ad præfatum locum sine alicujus interpellatione revertatur. Si quis vero, quod futurum esse minime credo, si ego ipse (quod absit!), aut ullus de heredibus meis, seu ulla opposita persona, contra hanc donationem aliquam calumniam generare presumpserit, non vindicet quod repetit, sed partibus ejusdem loci cui litem intulerit auri libras IIII coactus exsolvat, a liminibus quoque eclesiarum et a consortio christianorum extraneus habeatur, et hæc donatio semper firma permaneat, stipulatione adnixa. Hubertus, qui fieri et firmare rogavi. Johannes, qui consensit. S. Rannaldi. S. Anscherii. S. Gyrberti. S. Gyraldi. S. Maimgaudi. S. Acbranni. S. Rotlanni. S. Vulfrardi. S. Odonis. S. Marlencii. Data mense aprili, anno XV regnante Luduvico rege. Clemens ad vicem cancellarii scripsit.
(Au dos:) Carta Humberti praepositi in Aiona.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung