CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0809     View  [Back]
Charta qua Fuscherannus diaconus vendit Sigeverto et Valbergæ uxori curtilum in villa Vallis.
Domino fratribus Sigevert et conjugi mea Valberga, et germano suo Arenbal, emtores, ego Fusherannus diaconus, vinditor, vindedi vobis aliquit de res meas qui sunt sitas in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Vallis: in primis vendo vobis curtilus cum exio et regresso, qui terminat de uno latus terra Conrado, de alio latus terra Ranal, de superiore fron {corr: fronte} via publica, et de subteriore fron {corr: fronte} terra Arhenar cum eris; infra istas terminaciones, porcionem meam que de genitore meo mihi obvenit, oc sunt curtiferis cum edificiis, vineis, silvis, pomis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnia, totum at integrum, vobis vendo et dono Sievert et uxore sua Valberga et Arenbal, et accepio de vobis precium in presente valentes solidos VII ... Si quis vero, quod minime esse credimus ... post unc diem, au ullus omo, au ulla emissa persona, qui contra anc vindicione ista venire aut agere temtaverit, non valeat vindicare quod repetit ... auri uncia componat. Actum Vual villa publice. S. Fosheranni, qui vindicione ista fieri et firmare rogavit. S. Gladil ... S. Redal. S. Rannal. S. Arlenar. S. Tetutbal. Ego Arnulfus levita scripsi et subscripsi, datavi VI iddus maii, anno XV rennante Ludvico rege.
(Au dos:) Sievert in Vallis. Vendicio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung