CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0810     View  [Back]
Charta qua Adalgerius presbyter vineam in villa Dunziaco monasterio Cluniacensi vendit.
Domno sacrosancto eclesia Sancti Petri Cluniensi, ubi domnus abba Emardus preesse videtur cum aliis fratribus ibidem sunt, ego, in Dei nomen, Adalgerius presbiter, vendo vobis vinea in villa Dunziaco; terminat a mane et a medium die vias publicas, a sero terra Gontar, a cercio Tetold; infra istas terminaciones, totum at integrum vobis vendo, et accipio de vobis precio, sicut inter nos convenit, valente solidos XVI, et faciatis post unc diem quiquit volueritis in omnibus. Sic quis vero, quot futurum est non credo, si ego ipse, aut ullus omo, qui contra anc donacione ista temtare vel calumniare presumserit, Deum ofendat, et a lege mundana auri libras IIII componat, et ec facta firma permaneat, cum stibulacione subnixa. Actum Cluniaco, eclesia Sancti Petri. S. Atalgerio presbitero, qui fieri et firmare rogavit. S. Rannold. S. Gontard. S. Torenc. S. Emard. S. Euvrard. S. Adalelmo. S. Aremberd. Ego Teotgerius in vice cancellarii scripsi, datavi die jovis, IIII kalendas gunii, anno XIIII regnante Ludvico rege.
(Au dos:) Venditio. Adalgerius in Dunziaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung