CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0811     View  [Back]
Charta qua Ainardus sacerdos et germanus ejus Ivo curtilum in villa Salorniaco monasterio Cluniacensi dant.
Domno sacro monesterio Sancto Petro de Cluniago, ego Ainardus sacerdos, ex germanus suus Ivo, in pro amore et bone voluntate, et pro remedium animas nostras vel parentorum nostrorum, et in locum sepultura, donamus ad ipsa casa Dei curtilo, cum omne superposito, in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in ipsa villa; terminet de uno latus et uno fronte terre Aiane, de tercie part muro manefacto, de quarte part via puplica; infre istas terminaciones, ad integrum. Similiter donamus ad ipsa casa Dei alias res quidquid ad ipso curtilo aspiciunt aut aspicere videntur: oc sunt curtiferis cum edificiis, vineis, vircareis, campis, pratis, silvis, pomis, pasquis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnia, cultum, quesitum, ad perinquirendum, sicut de Gertrut conquesivimus, preter illo campo de Longo Campo nos reservamus; aliut vero, sicut superius loquitur, ad integrum donamus ad ipsa casa Dei, in tale tinore, dum modo nos vivimus, usum et fructum abeamus, et qualis primus a seculo migravit, una medietate actores Sancti Petri recipiant, et post amborum discesso, ad integrum recipiunt, et faciant actores Sancto Petro quit facere voluerint in omnibus. Si quis vero, si ego ipsius, aut ullus de eredibus nostris, venire temtare voluerit, de auro libras III cumponet. Actum Lordono castello, atrio Sancto Petro. S. Ainart sacerdote, S. Ivono, qui pro remedium animas illorum et in locum sepultura donacione ista fierint et firmare rogaverunt. Similiter donamus ad ipsa casa Dei servum nostrum Arnalt, et per singulos annos, festivitate sancto Petro, IIII denariadas de ciria in servicio Sancto Petro. S. Teodmaro. S. Evart. S. Droitbalt. S. Ermengerio. S. Anart. S. Bernart. S. Genterio. S. Mainbert. S. Rodbert. S. Bernart. S. Teodbert. Ego Deodatus rogatus escripsit, datavit die veneris, in mense junio, annos XVI rengnante Lodovic rege.
(Au dos:) Carta quam Aynardus fecit Sancto Petro Salorniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung