CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0812     View  [Back]
Charta qua Torencius res suas in villis Donziaco et Buferias monasterio Cluniacensi dat.
Quod ad futurorum noticiam perveniri convenit, scripturę vinculis necesse est annotari. Unde notum facere omnibus volo ego, Torencus vocabulo, quod, meorum peccaminum molem considerans, et tremendi juditii examen pertimescens, ac perpendens supplicia impiorum, et merita justorum quę post cursum vitæ hujus miserrimę pro meritis suis accepturi sunt, trado sacrosancto Cluniensi monasterio, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, aliqua de rebus juris mei, ob salutem animę genitoris mei et mee, quatinus ad placandam redemptoris mei iram eos in futuro patronos habeamus, sciens nempe eos multum, tanquam duo candelabra in conspectu ejus lucentia, posse juvare eos qui ad patrocinium eorum confugiunt. Ecce res ipse sunt site in pago Matisconensi, in agro Donziaciacense, in ipsa villa; hoc est curtilus cum omni superposito et vinea insimul se continens, ubi Gondoenus visus fuit manere. Pratum autem quod al Fosat vocatur, et alium campum vocatur ad Sorbario, similiter dono; etiam illa colonia in villa Buferias, quam genitor meus, nomine Odbertus, de Mainardo adquisivit, ad integrum et omnia supradicta concedo, ea scilicet ratione ut, dum mihi vita comes fuerit, teneam ac possideam, et omni anno censualiter, quasi pro vestitura, in festivitate sancti Petri, II denariatas de cera persolvam. Post discessum vero meum, revertatur ad prefatum locum, remota omni ambiguitate atque alicujus calumpnia, ad faciendum quicquid ejusdem loci rectoribus placuerit. Quod si forte ullus heredum vel coeredum meorum, aut aliqua submissa persona, diaboli fascibus inflamatus, quod minime venturum credo, hanc elemosinam everte[re] conatus fuerit, Dei omnipotentis iram et sanctorum apostolorum Petri et Pauli incurrat, nisi resipuerit, et non quod repetit valeat sibi vendicare, sed a liminibus sanctę Dei æcclesiæ alienatus, juxta mundanam legem, auri libram, cogente juditiaria potestate, coactus exsolvat, et elemosina nostra ultronea facta semper rata et inconvulsa consistat, stipulatione subnixa. Actum Lordono castello. S. Torencii, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit ac roborandam testibus subnotatis tradidit. S. Gontardi. S. Umberti. S. Gotberti. S. Lamberti. S. Gonterii. S. Alberti. Item alterius Gonterii. S. Gontardi. Ego Deodatus nomine scripsi, dictavi rogatus die veneris, mense julio, anno XVI regnante rege Ludowico.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung