CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0817     View  [Back]
Charta qua Lucerius sacerdos res suas in diversis locis, in pago Uzetico, monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis et beatæ Mariæ virginis ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, cui vocabulum est Cluniacus, in pago Matisconensi sito, et cui preest domnus Emardus venerandus abbas. Ego igitur, in Dei nomine, Lucerius sacerdos, dono aliquid de rebus mei juris ad eumdem locum, in alimonia monachorum ibidem Deo sub regula Sancti Benedicti servientium, pro remedio anime meæ, pro sospitate corporis, pro animabus quoque genitoris mei Castellani et genitricis meæ Marthe, et pro salute amicorum meorum et senioris mei, domni Amalrici comitis, dominæ meæ Ermengardis comitissæ, et senioris mei Bermondi comitis, et Rotberti consobrini mei; insuper pro salute omnium Christi fidelium, vivorum seu defunctorum. Sunt igitur ipse res site in pago Uzetico, in valle Vuarcense, in villa Alberna: hoc est mansus indominicatus cum omnibus suis adjacentiis, vineis videlicet, campis, pratis, casis, casualibus, cultis et incultis, exitibus et regressibus, quicquid in ipsa villa visus sum habere vel possidere, totum et ad integrum dono atque transfundo. Dono etiam in alio loco, in villa quæ dicitur Vicus, casale disruptum et petiam de lo campo qui fuit Anseiso. Dono et in alio loco, in villa que dicitur Vicus, campum qui est situs in loco qui vocatur inter Duos Montes Aureos. Hæc itaque omnia supra denominata Deo et beatæ genitricis Dei Mariæ sanctisque apostolis ejus, et Petro videlicet et Paulo, ad predictum cœnobium Cluniacum, cuique jam denominatus domnus Emardus abbas preest, dono adque transfundo, ea scilicet ratione ut, dum ego advixero, teneam atque possideam, et, festivitate predictorum apostolorum, habitatoribus predicti loci in censu dimidium modium inter panem et vinum persolvam. Post discessum vero meum, omnia, absque ullius contradictione, deveniant locum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego ipse, aut ullus de heredibus meis, aut aliqua intromissa persona, contra hanc donationem litem generari presumpserit, primitus iram Dei et offensam sanctorum ejus incurrat, et, nisi emendaverit, nomen ejus deleatur de libro vitæ. Hæc vero carta donationis, a me libentissime facta et corroborata, semper firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Ego Lucerius manu mea roboravi. S. Warnerii nepotis ejus, qui consensit. S. Bermundi comitis. S. Ructaldi vicecomitis. S. Amelii. S. Poncii. S. Trutmundi. S. Filrici. S. item Poncii. S. Frannerii. Actum Uzetico civitate, anno XVI regnante Hludovico rege. Ego frater Clemens, sacerdos, rogatus scripsi.
(Au dos:) In pago Uzetico. Carta a Lucerio, presbitero, Sancto Petro facta in villa Alberna.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung