CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0818     View  [Back]
Charta qua Guarulfus et uxor ejus Alsoendis res suas in villis Monteto, Petronna, Berneto et Filnarias, monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis et beatę Marię virginis ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, cui vocabulum est Cluniacus, in pago Matisconensi sito, et cui preest donnus Heymardus abbas. Nos igitur, in Dei nomine, Guarulfus et uxor mea Alsoendis, donamus aliquid ex rebus nostrę proprietatis ad prefatum locum Cluniacum, in villa quę vocatur ad Montetum; hoc est ipsam villam totam, et quicquid in villa Petronna et in villa Berneto et in Filnarias visi sumus habere, totum et ad integrum ad sepe jam dictum locum Cluniacum, in stipendio et alimonia fratrum ibidem Deo servientium, tradimus, quatinus ipsi pro nobis in suis orationibus Deum exorare satagant. Sunt autem ipse res site in pago Matisconensi, in agro Margonico, in villis jam denominatis, quas a die presenti de nostro jure in dominio rectorum prelibati loci transfundimus, cum omnibus appenditiis suis, hoc est campis, pratis, vineis, silvis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, quęsitum et inquirendum. Si quis vero, quod futurum minime esse credimus, nos ipsi, aut ullus de heredibus nostris, vel aliqua intromissa persona, contra hanc donationem aliquam calumpniam movere temptaverit, nullatenus ad effectum perducere valeat, sed magis, cogente judicaria potestate, cui calumpniam intulerit auri libras IIII persolvat; hęc autem carta donationis a nobis libentissime facta firma et stabilis omni tempore permaneat, cum stipulatione subnexa. S. Guarulfi, S. Alsoendis, uxoris ejus, qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt. S. Girburgis, Deo sacratę. S. Isembardi. S. Guiliberti. S. Walonis. S. Beraldi. S. Teoderici. Actum Branciduno, anno XVI regnante Ludovico rege. Clemens rogatus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung