CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0821     View  [Back]
Charta qua eleemosynarii Elgaudi, videlicet Girburgis soror et cæteri, res ipsius in villis Taniaco, Altariva, etc., monasterio Cluniacensi dant.
Sicut indubitanter fides credentium tenet, ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus, quæ lege mortis amissuri sunt, mansura perennis vitæ premia sibi valeant preparare, ut scriptum est: «Divitiæ viri, redemptio animę ejus.» Quapropter nos, in Dei nomine, helemosinarii Elgaudi, ego videlicet Gyrburgis, soror ipsius, et nos fideles illius Manno, Vualo, Vuarinus, Beroldus, Teodericus, Vuido, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, in monasterio Cluniaco, ipso nobis jubente, quasdam res juris illius, pro remedio animę ejusdem et pro animabus patris et matris ejus, et pro omnibus parentibus suis, insuper pro omnibus christianis vivis atque defunctis, ut cunctis in commune proficiat; quę sunt sitę in pago Matisconense, in villis his nominibus: Taniaco, Altariva, Canmocello. Quicquid ergo in denominatis villis predictus Elgaudus visus fuit habere, totum Deo et prefatis apostolis ejus Petro et Paulo, in cenobio Cluniense, quod domnus Heymardus reverendus abbas ad regendum, cum caterva monachorum, tenere videtur, et ibi Deo assidue servientibus dię hac {corr: ac} nocte, quod eque predictus abbas regit, donamus atque transfundimus, ut rectores predicti cœnobii Cluniensis de eisdem rebus faciant in omnibus, sine ullius contrarietate, quicquid voluerint a die presenti et deinceps. Hoc sunt servis et ancillis utriusque ętatis, vineis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, domibus, ędificiis, cum omni supraposito, cultis et incultis, exitibus et regressibus, cum omni integritate et cum omnibus adjacentiis, quatinus præfati loci rectores prelibatas res jure perpetuo teneant et possideant, et pro ipsis Deum ac predictos apostolos ejus familiariter interpellent. Si quis vero, quod evenire non estimamus, aliquis ex heredibus ejus aut propinquis, seu aliqua obposita persona, contra hanc donationem aliquam litem commovere temptaverit, primum iram Dei omnipotentis incurrat, auferatque Deus partem illius de terra viventium et deleat nomen ejus de libro vitę, nisi cito resipuerit, fiatque pars illius cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis,» et cum Dathan et Abiron, quos terra, aperto ore, deglutivit, et infernus vivos absorbuit, et omnes maledictiones quę in libro legis Moysi conscriptę sunt super eum descendant, et omnem incurrat dampnationem; secundum vero mundialem legem, his quibus litem intulerit XV libras auri, cogente judiciaria potestate, coactus persolvat, et conatus illius nullum consequatur effectum, sed hujus donationis firmitas, omni corroborata auctoritate, in perpetuum inconvulsa permaneat, stipulatione subnixa. Signum Gyrburgis, Deo dicatæ, sororis ejusdem, S. Vuarini sacerdotis, S. Vualonis, S. Beraldi, S. Teoderici, S. Vuidonis, helemosinarii Elgaudi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Rotlandi. S. Fulcherii. S. Duranni. S. item Vuidonis. S. Vuikardi. S. Odonis. S. item Teoderici. S. Costabilis. S. Isoardi. Clemens, ad vicem cancellarii, scripsit et datavit feria III, mense martio, anno XVI regnante Hludovico rege.
(Au dos:) Carta donationis pro Elgaudo, de alodo qui est in Taniaco, Altariva, Canmolcello, in pago Matiscense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung