CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0822     View  [Back]
Charta qua Aylendrada, ex commendatione Achedei, res ipsius in villa Pertiaco monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosancte ecclesie Sancti Petri Cluniensis, quam domnus Emardus abbas ad regendum habere videtur. Igitur ego Aylendrada femina, in advocatione Achedeo, quod mihi ad hobitum suum commendavit, et per andalancum mihi tradidit, dono vobis rebus denominatas in pago Matisconense, in agro Salorniacense, ... sed in villa [Perciaco], quod est medietas de unam ecclesiam et aliam hereditatem que in ipsam villam habebat, curtiferis cum edificiis, vineis, vircareis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnibus que in ipsa villa conjacet, intus et foris, cum exiis, per suam jussionem ibi dono ad mensam fratrum, et faciant rectores ejusdem ecclesie in servitio Dei et Sancti Petri quicquit voluerint. Si quis vero donationem istam contradixerit, auri libram componat, et firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Matisconum, ad ecclesiam Sancti Johannis foras murum. S. Aylendradane, qui fieri et firmare rogavit. S. Beraldi. S. Tenquardi. S. Omberti. S. Gausperti. S. Aalgisi. S. Hildeberti. Data per manu Berardi, sub die sabbati, IIII idus aprilis, anno XV regnante Hludovici regis.
(Au dos:) Achedeo in Perciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung