CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0822 bis     View  [Back]
Charta qua Constantia dat viro suo Anssolt res suas in villa Metono.
Cum summa onore nominando viro meo, nomen Anssolt, ego Costancia umilis [et fidelis] vestra, in pro amore et plenisima bona voluntate mea quod ego in vos abeo, pro anc ipsa amore dono vobis aliquid ex rebus propriis meis que sunt sitas in pago Ludunense, in agro Candeacense, infra villa vel fines Metono, oc est curtilus cum vinea et arboribus et alias terras arabiles que at ipso curtilo aspiciunt; terminat ipse curtilus a mane et a medio die via publica, a sero terra de ipsa ereditate, a cercio terra Girbertane et suis eres; infra ipsas fines vel terminaciones, de ipso curtilo et de ipsas terras arabiles tantum pariter possideamus, et si de nos eres legales fuerit, ipsa ereditate teneat, et si eres non remansit ad illos veniet ... VI solidos componeat, ad suam sepulturam et ipsa ereditas at illum revertitur. Et si quis vero, quod fieri et futurum minime credo, si ego ipsa aut ullus ex eredibus meis aut ullus omo qui incontra anc donacione ista inquietare vel infrangere voluerit, nihil valeat vindicare quod repetit; set componat tantum et alium tantum quantum ista donacio meliorata valuerit et inantea donacio ista firma permaneat, cum stibulacione subnixa. Sig. Constanciane qui donacione ista fieri et firmare rogavit. S. Costanciono. S. Aakart. S. Folherio. S. Girolt. S. Benedict. S. Vuandalfredo. S. Sobolt (?). Amsis rogitus carta donacione ista scrisi, datavi die martis, in mense aprilo, anno XV rennante Gondrado rege.
(Au dos:) Donatio Constancia in Metono.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung