CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0823     View  [Back]
Charta qua Adalgardis femina et filius ejus Ermenbert dant Landoardo curtilum in Verziaco.
Domno fratri Landoardo. Igitur femina, nomine Adalgardis, et filius suus Ermenbert, donamus tibi curtilo qui est situs in pago Matisconense, in agro Ibjiacense, in Verziaco sedit; terminat a mano vel a medio die vias publicas, a siro terra Raimfredo presbitero, a cercio de ipsa hereditate; infra istas terminaciones, totum ad integrum tibi dono, trado atque transfundo, neminem contradicentem. Si quis vero, si ego, ad ullus de heredibus meis, qui aliquit removere voluerit, auri uncias duas solvat, et inantea firma sit. Actum Verciaco villa publice. S. Adalgart, cum filio suo, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Ermenbert consentientem. S. Pado. S. Gondranno. S. Vuarembert. S. Anbert. S. Ayrbranno. S. Vuinierio. S. Teocberto. S. Eldoart. Data per manum Johanni presbiteri, nonas junii, annos XVI regnante Luhduvici regis.
(Au dos:) Donatio Landoart, Vuirziaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung