CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0824     View  [Back]
Charta qua Girbertus et uxor ejus Alexandra dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Francia, Tisiaco et Potenciaco.
Divina propiciante clementia sancitum est ut ex rebus transitoriis a hereditatem beatam æternę vitæ quæ est in cœlis nobis adquiri possimus. Quamobrem ego Girbertus et uxor mea Alexandra donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, et monachis Cluniensibus, ex rebus juris nostri, quæ nobis legaliter obveniunt: hoc est curtilus cum superposito et vinea insimul tenente, ubi quidam homo, Pascalis nomine, visus fuit manere; vocatur autem ipsa villa Francia; de hoc curtilo cum superposito et de ipsa vinea a presenti die et deinceps faciant in omnibus quicquid voluerint. Et alias res meæ proprietatis, quas in ipsa villa visus sum habere, quæ mihi legaliter obvenerunt, dono atque transfundo in eorum dominatione; ea ratione ut, dum vivo, usum et fructum habeam. Et in alia villa, quæ vocatur Tisiacus, dono similiter res meas quæ mihi legaliter obvenerunt; ea ratione ut faciant a presenti die et deinceps quidquid facere voluerint perpetuo. Et in alia villa Potenciaco, quidquid visus sum habere quodque restat ad inquirendum; eo tenore ut, dum vixero, possideam; post meum vero discessum, ad locum prefatum revertantur cum omni integritate res supranominate. Si quis vero hanc nostræ donationis scripturam calumniare presumpserit, primitus iram omnipotentis Dei incurrat, et a liminibus sanctorum extraneus efficiatur, nisi resipuerit, et secundum legem mundialem auri libras sex coactus persolvat, una cum fisco. Actum Cluniaco monasterio ... S. Girberti, qui hanc donationis cartam fieri et firmare rogavit. S. Alexandræ, uxoris ejus, quæ in omnibus consensit. S. Acardi. S. Suavi. S. Maingaudi. S. Sigbaldi. S. Ansberti. Ego Rodulfus, ad vicem cancellarii, scripsi et subscripsi, anno ab incarnatione Domini DCCCCLII, indictione X, anno XVI regnante Ludovico rege.
(Au dos:) Girbertus de Francia, Tisiaco, Ponciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung