CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0830     View  [Back]
Commutatio terrarum in villa Masiliaco inter Aimardum, abbatem Cluniacensem, et Teotbrannum uxoremque ejus.
Placuit atque convenit inter donnum Aimardum, abbatem Cluniensis cenobii, una cum consensu fratrum et cuidam viro nomine Teotbrannum et uxoris sue, qualiter inter se aliquid de rebus suis pro communi utilitate commutare deberent; quod et fecerunt. Dedit igitur predictus abbas Aimardus, de partibus Beati Petri, terram in pago Matisconense, in villa Masiliaco, habentem perticas in longum XIII, in una fronte V, in alia VI; que terminat in uno latere et fronte terra Teotbranni, in alio latere via publica, et in alia fronte terra Sancti Vincentii. Econtra dedit Teotbrannus et uxor sua ad partes Sancti Petri et donni Aimardi, abbatis, terram in ipsa villa, que terminat in uno latere terra Alerici, in alio Vuiberti cum heredibus suis, in una fronte terra Sancti Petri, in alia fronte via publica; habet in longum perticas XL, in transversum III et pedes IIII. Infra has terminationes, unusquisque de hoc quod accepit faciat quod voluerit. Si quis vero hanc commutationem calumpniaverit, non vindicet quod repetit, sed cui litem intulerit auri libram persolvat, et hec commutatio firma permaneat. S. Teotbranni et uxoris sue, qui fieri rogaverunt. S. Sigiverti. S. Ingelardi. S. Ingelbaldi. S. Vuileberti. Hoc actum est in mense decembri, anno XVII regnante Ludovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung