CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0832     View  [Back]
Charta qua Oda vendit Teotberto et Rotildi uxori pratum in villa Cobta.
Domno fratribus Teotbert et uxore sua Roteldis, emptores. Igitur, in Dei nomen, Oda, vendimus vobis aliquit de res nostras que sunt citas in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Cobta, Abimna vocat: hoc est prato qui terminet a mane et a medio die ad ipsos emptores, a sero terra Sancti Martini, a cercio rivo volvente. Infra istas terminaciones, totum ad integrum vobis vendimus, tradimus atque transfundimus, et accepimus de vobis precium in presente, sicut inter nos convenit, in valente solidos IIII, et faciatis post hunc diem quicquid facere volueritis in omnibus. Si quis vero, si nos, aut ullus homo, qui contra vendicione ista quietare, temptare, calumniare presumpserit, auri uncia I componat, firma stabilis permaneat, constibulacione subnixa. Actum Marciaco villa publice. S. Oda, qui fierit et firmare rogavit. S. Aregio. S. Rodlendis. S. Frodeldis. S. Engelart. S. Eurart. S. Gusbert presbiter. S. Achart. S. Gonzendi. S. Gelevert. S. Guidono. S. Johan. S. Gondoino. S. Goszelino. Benedictus scripsit, datavit die martis, in mense junio, anno XVII regnante Lodoico rege.
(Au dos:) Teudbert in Copta.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung