CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0835     View  [Back]
Charta qua Abbo et uxor ejus Ingeltrudis quasdam res in villis Offeningo et Meralgas monasterio Cluniacensi dant.
Clementissima Dei bonitate mortalibus concessum est ut ex transeuntibus non transeuntem possint adquirere patriam, et ex caducis semper stabilia valeant gaudia promereri. Cujus ineffabilem misericordiam ego Abbo atque uxor mea Ingeltrudis, divinę instigationis manu pulsati, considerantes, ne in ultima die arguamur totum ad incuram {corr: curam} corporis expendisse, utque Dominus piissimus nostrorum sit dultor {corr: indultor} peccaminum, donamus aliquit de rebus nostris Cluniaco monasterio, in onore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, quod domnus Hemardus abba pio regit moderamine. Sunt autem sitę ipse res in comitatu Lugdunensi, in agro Tusciacensi, in villa Offeningo; hoc est curtilis cum vinea et cum omnibus ad ipsum curtilem aspicientibus; terminatur autem a mane terra Sisvei, a sero terra Andreę, a circio et media die via publica. Infra istas terminationes, totum et ad integrum donamus jam dicto monasterio, ut rectores ejusdem teneant, ordinent atque possideant. Donamus preterea prefato cœnobio quicquid in villa Meralgas visi sumus habere, preter unum campum quem nobis reservamus. Si quis vero huic donationi a nobis libenti animo factę calumniam inferre temptaverit, primitus iram Dei incurrat, apostolos quoque ejus quibus hæ res conferuntur obstitores atque interclusores cęlestis patrię hora exitus sui sentiat, et ne in presenti quidem gaudeat litem sacris locis intulisse, cogente fisco, III libras auri coactus persolvat; dein hęc donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnexa. Actum Tusciaco villa. S. Abbonis et Ingeltrudis, uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Rotlanni. S. Ennonis. S. Teduini. S. Ansigeri. S. Desideri. S. Isnardi. S. Adaleri. S. Bernardi. S. Marcellini. Data per manum Rotardi monachi, qui ad vicem cancellarii scripsit, anno XVI regnante Conrado rege.
(Au dos:) Abo in Offeningo. - Donatio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung