CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0838     View  [Back]
Charta qua Ardradus et uxor ejus Adalais villam Calmariacum, cum capella in honore beati Leudegarii, monasterio Cluniacensi dant.
In Christi nomine. Compuncxit nobis in [animo] nostro pro redemptione anime nostre, vel pro eterna retributione, ut nos pius et misericors Deus de faucibus inferni elongare dignetur, ut non cum impiis set cum electis participare mereamur, et ut mereamur audire illam beatam vocem quem Dominus dicturus erit fidelibus suis: «Venite benedicti patris mei, percipite regnum cum gaudio magno.» Sicut dicit beatus Paulus apostolus: «Ergo dimittit homo temporale debitum, ut mereatur recipere eternale bonum, et si,» inquid, «dimiserimus, dimittet nobis Dominus peccata nostra;» et alibi: «Date helemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis, quia sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum.» Ego, in Dei nomen, Ardradus et uxor mea Adalais ista mecum considerans atque pertractans, et cogitamus quante nos comprimunt pondera peccatorum nostrorum, et ut ante tribunal Domini nostri Jesu Christi merces nobis adcrescat, pro ipsam vero peticionem, sive pro remedium anime nostre et pro remedium genitori meo, nomine Aquini, sive et genitrice mea Suguitberg, et pro avunculo meo, nomine Richardi, qui mihi ipsam hereditatem concessit, sive et pro germanis meis, nomine Ricardi, et Hugoni, et Rotbaldi, et pro filio meo, nomine Ricardi, et pro cunctis parentibus et sororibus meis, et pro omnibus fidelibus meis; propterea vero donamus, in pago Matisconensium, villam ubi vocabulum est Calmariacum, cum capellam qui est dedicata in honore beati Leudegarii, beati Petri apostoli, cum omnibus adjacenciis qui ibidem aspiciunt: hoc sunt campis, pratis, pascuis, silvis, arboribus pomiferis et inpomiferis, aquis aquarumque decursibus, omnia usque inexquisitum, sicut superius insertum est; donamus beati Petri apostoli, ut faciant ministri sui libenter quicquid juste voluerint, liberam in omnibus habeant potestatem abendi, vendendi, perdonandi, sive et liceat commutandi. Si quis vero, quod in futurum minime evenire credimus, si nos ipsi, aut ullus de heredibus nostris, aut ulla emissa sive opposita persona, qui contra hanc cartula elemosine iste aliquam calumniam inferre aut inquietare voluerit, non vindicet, set inferat cui litem intulerit auri libras V, et inantea hæc donatio ista, sive elemosina, firma et stabilis perseveret, cum stipulatione subnexa. S. Ardi et uxori sue Adalais, qui donacione ista fieri et firmare in presente rogaverunt. S. Ugoni, qui consensit. S. Rothbaldi, qui consensit. S. Rothlanni. S. Eyrboldi. S. Adalardi. S. Adalguardi. S. Bernardi. S. Elyardi. S. Samuhel. S. Adaldradi. S. Teutbodi. S. Miloni. S. Fulcrenni. S. Ritrudi. S. Aglaldi. S. Gyraldi. S. Arnaldi. S. Vuidoni. S. Rolanni. S. Ademari. Ego Teutardus, presbiter, cartula ista roitus scripsi et datavi sub die sabbati, in mense aprili, V idus aprilis, anno XXVI imperii Ludovici regis.
(Au dos:) Ardradi in Calmiriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung