CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0845     View  [Back]
Charta qua Ingelardus et uxor ejus Vindoara dant monasterio Cluniacensi campos in villa Cassanias.
[Domno] fratri Amardo abbato, cum ceteris fratribus Cluniensis. Igitur, in Dei nomen, Engelart et uxore sua Vindoara, donamus vobis de res nostras [que] sunt citas in pago Matisconense, [in agro Marciacensi], in villa Casanias: oc est peciola de campo, qui terminet a mane via publica, a medio die vinea de ipsa hereditate, a sero et a cercio bosco increpito; infra istas terminaciones, parcionem nostram vobis donamus. Et donamus vobis alio campo in Condominas vocat, qui terminet a mane de ipsa hereditate, a medio die similiter, a sero terra Sancti Vencenti, a cercio terra Odane; infra istas terminaciones, parcionem nostram vobis donamus. Similiter et donamus vobis alia peciola de campo, in Condaminas vocat; terminet a mane Domenengas, a medio die terra Bernoino, a sero terra Vendran, a cercio terra Sancti Petri; infra istas terminationes, totum ad integrum vobis donamus, tradimus atque transfundimus, sine nullum contradicentem, in omnibus. Si quis vero, si nos, aut ullus omo, qui contra donacione ista temptare vel calumniare presumpserit, auri uncias III componat; firma, stabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. Actum Lordoni castello. S. Engelart et uxore sua [Widoare], qui fierint et firmare rogaverunt. S. Vuilærada et filium suum, qui consenserunt et in omnibus confirmaverunt. S. Vendran. S. Teotbran. S. Bernart ... Archemfredo. S. Ebbono. S. Anseis. Benedictus scripsit, datavit die lunis, in mense madio, anno XVII regnante Lodoico regem.
(Au dos:) Engelardi in Cassanias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung