CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0847     View  [Back]
Charta qua Vuilerada campum in villa Cassanias monasterio Cluniacensi vendit.
Domno fratri Emmardo abbato, cum ceteris fratribus Cluniensis, emptores, ego Vuilerada vendo vobis campo qui est sitas in pago Matiscunense, in agro Marciacense, in villa Cassanias; ipsa campo terminet a mane senterio, a medio die vinea et terra de ipsa hereditate, a sero et a cercio silva de ipsa hereditate; infra istas terminaciones, parcionem meam vobis vendo, trado atque transfundo, et accepio de vobis precium in presente, sicut inter nos convenit, in valente solidos II, et faciatis post hunc diem quicquit facere volueritis in omnibus. Si quis vero, si nos, aut aliquis de heredibus meis, aut ullus homo, qui contra vendicione ista quietare vel calomniare presumpserit, auri uncia media componat; firma, stabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. Actum Lordoni castello. S. Vuilerada, qui fierit et firmare rogavit. S. Landri, S. Rutrudis, qui consenserunt. S. Sievert. S. Eurardo. S. Vendran. S. Teotbran. S. Gonfredo. S. Dominico. S. Archemfredo. S. Rotbert. Benedictus scripsit, datavit die lunis, in mense madio, anno XVII regnante Lodoico rege.
(Au dos:) Venditio. Vuilerada in Cassanias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung