CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0850     View  [Back]
Charta qua Humbertus res suas in villis Fargias, Crosiago, Orodo, etc., monasterio Cluniacensi dat.
Domino et sacro monasterio Cluniaco in honore sancti Petri consecrato, ego Humbertus, pro amore et bona voluntate quam ego habeo, et pro remedio anime meę et genitoris mei et genitrici meę, et pro parentibus meis, dono ad ipsam casam Dei, et domno Aimardo abbati, et domno Eldibranno priori, et domno Aquino et donno Balduino, cum aliis monachis servientibus Sancto Petro, quos numerare non possumus, mansum indominicatum, ubi Rainuardus visus fuit manere, in pago Matisconense, in finem Maciacense, in villa Fargias, illum mansum indominicato ad integrum; similiter alias res meas que ad ipsum mansum aspiciunt, hęc sunt curtiferis cum edificiis, vineis, virgareis, pratis, campis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnia, quantum ego visus sum habere, ad integrum cum francisiis. Similiter dono in villa Crosiaco mansum indominicatum, ubi Adalaldus visus fuit manere, totum ad integrum, et alias res meas que in ipsa villa vel in ipsa fine visus fui habere, hec sunt mansure cum edificiis suprapositis, cum vineis, virgareis, campis, pratis, silvis, pometum, pascuis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnia, res inquisitas, totum ad integrum. Similiter dono ad ipsam casam Dei clausum in villa Orodo; terminat de ambabus lateribus terra Leotaldi, in uno fronte via publica, in altero fronte aqua currente; infra istas terminationes dono ad integrum. Similiter dono de mancipiis meis nominativos: Rainuart cum uxore sua et infantes eorum tres, et Adelelmo cum uxore sua et infantes illorum. Istos mansos et istos mancipios ad integrum dono ad ipsam casam Dei, cum apendiciis eorum, ut faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint in omnibus post istos dies. Si quis vero homo, aut ego, vel de heredibus mei[s], hoc contradixerit, de auro IIII libras persolvat. Actum villa Cluniaco, in atrio Sancti Petri. Signum Humberti, qui pro amore Dei donationem istam fieri jussit. S. Arnaldi. S. Roberti. S. Teoberti. S. Odgerii. S. Oggerii. S. Emart. S. Beralt. S. Bernardi et Ornati. Et dono in alio loco, ad ipsam casam Dei, farinarium super fluvium Vuanda. Ego Dodatus rogatus scripsi, datavi die veneris, mense maio, anno XVII regnante Ludoico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung