Charta qua Aimardus, abbas Cluniacensis, et Robertus et uxor ejus Aia quasdam res in villa Varengo inter se commutant.
Placuit atque convenit inter domnum Emardum, abbatem Cluniensis cenobii, et virum nomine Robertum, cum uxore sua Aia, qualiter de rebus commutare deberent; quod ita et fecerunt. Dedit domnus Hemardus abbas, de parte Sancti Petri, pratum in pago Matisconse, in agro Martiacensi, in villa Varengo, in loco qui dicitur Setorio, qui terminat a mane et ab una parte prato Sancti Petri, a meridie et a vespera Roberti cum heredibus suis; habet in longum perticas XXII, in uno fronte perticas V, in alio IIII; et aliam petiolam de prato in ipso loco; habet in longum perticas V, in latum II. Econtra dedit Robertus ad partes Sancti Petri, in ipsa villa, pratum in loco qui dicitur Brolio, et terminat in circuitu terra Sancti Petri, quantum in ipso loco visi sumus habere; et in prato Setorio petiolam de prato qui abet in longum perticas V, in latum II. Infra istas terminationes, ita ut ab hac die et deinceps unusquisque liberam abeat potestatem faciendi quicquid voluerit. Si quis vero hanc commutationem calumpniare voluerit, auri libram unam componat, et hec commutatio firma permaneat. Actum Lurdoni castello. S. Roberti et uxoris suę Aię, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Agnoni. S. Teoberti. S. Egelardi. S. Teobranni. S. Gunterii. S. Roberti. S. Flodi. S. Gunduini. Benedictus scripsit, datavit die lunis, in mense madio, anno XVII regnante Ludu[vi]co rege.