CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0860     View  [Back]
Charta qua Marlenus res suas in villa Nantono monasterio Cluniacensi dat.
Cunctis sane considerantibus liquet quod ita Dei dispensatio quibusque ditibus consulit, ut ex rebus que transitorie possidentur, si eis bene utantur, semper mansura valeant premia promereri; quod videlicet divinus sermo possibile ostendens ait: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Igitur omnibus fidelibus notum sit, quod ego Marlenus dono aliquid de rebus juris mei pro anima fratris mei Odoni sanctis apostolis ejus, Petro videlicet et Paulo, Cluniaco monasterio et domno Hemardo abbati, dono aliquid de rebus juris mei pro anima fratris mei, hac monachis sub ipso degentibus: hoc sunt res que sunt site in pago Cabilonense, in agro Striniacense, in villa Nantono; hoc est curtilus cum superposito et servo, nomine Othelmo, cum uxore et infantibus suis, et quicquid ad ipsum curtilum aspicit vel aspicere videtur: hoc sunt vineæ, vircariæ, campis, prati, silve, pascuis, aquis aquarumque decursibus; totum et ad integrum dono ex die presenti et deinceps, ut faciant rectores ipsius loci quidquid voluerint in omnibus. Si quis vero (quod absit!), si ego ipse, aut ullus de heredibus meis, vel etiam aliqua intromissa persona, contra istam donationem calumniam generare presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, et quod repetit non vindicet, sed cui litem intulerit auri libras X coactus exsolvat; hæc vero carta donationis a me libenti animo facta et corroborata semper stabilis et inconvulsa permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Marleni, qui fieri et firmare rogavit. S. Narduini. S. Isembardi. S. Virbaldi. S. Girbaldi. S. Girardi. S. Oddonis. S. Odolberti. S. Arlulfi. S. item Isembardi. S. Rotberti. S. Wuiliberti. S. Widonis. Ego frater Andreas scripsi, datavi IIII nonas decembris, anno XVIII regnante Ludovico rege.
(Au dos:) Nantono. - Carta Odonis quam Marlenus fecit pro illo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung