CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0861     View  [Back]
Charta qua Leotardus et uxor ejus Elisabeth vineam [in Arpagiaco?] monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, Cluniaco monasterio, ubi donnus Hemardus abba preesse videtur. Nos igitur, in Dei nomine, Leotardus et uxor mea Helisabet donamus ad eundum (sic) locum aliquid de rebus nostris, donatumque in perpetuum esse volumus; hoc est vinea cum supraposito, quę terminat a mane molaris finalis, a medio die via publica, a sero et a cercio terra Sancti Martini. Infra istas terminationes, totum et ad integrum donamus pro remedio animarum nostrarum et parentum nostrorum et omnium fidelium christianorum, ea ratione ut, quandiu advixerimus, teneamus et possideamus, et annis singulis prefati monasterii rectores duos sextarios vini in vestitura recipiant; post discessum vero nostrum, predictę res ad prefatum locum perveniant. Si quis vero [contra] hanc donationem calumpniam inferre temptaverit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, insuper et cum cogenti fisco auri libras X coactus exsolvat, et hęc donatio firma semper et stabilis permaneat, cum stipulatione subnexa. S. Leotardi et Helisabet, qui hanc donationis cartam fieri et firmare rogaverunt. S. Leotrici. S. Romaldi. S. Ebrardi. S. Adalberti. S. Airici. Rodulfus scripsit V kalendas januarii, anno XVIII regnante Ludovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung