CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0863     View  [Back]
Charta qua Ainardus et uxor ejus Letberga quidquid habebant in villa Pudenciaco monasterio Cluniacensi dant.
Dum unusquisque in hac vita constitit, summopere studere debet ne in examine justi judicis sine qualibet reparationis satisfactione veniens ab hac luce discedat. Quapropter ego Ainardus et uxor mea Letberga donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et Cluniaco monasterio, ubi preest domnus Hemardus abbas, pro remedio animarum nostrarum vel parentum nostrorum, in pago Cabilonense, in villa Pudenciaco, hoc sunt mansiones, curtili, prata, silve, et omnia quę in ipsa villa visi sumus habere; donamus ea ratione, ut qui primus ex nobis de hoc migravit, de istis rebus in locum sepulture medietas una ad ipsum locum perveniat, similiter pars successoris faciat. Si quis vero contra hanc donationis conscriptionem vim inferre temptaverit, auri libras tres coactus exsolvat, et hęc carta firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Matorno villa publice. S. Ainardi et uxoris suę Leotbergę, qui fieri et firma[re] rogaverunt. S. Engilardi presbiteri, Anberti, Gislardi, Vuandalberti, Tedaldi, Vualberti, Ermenfredi. Data mense decembrio, anno VIIIX regnante Ludovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung