CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0866     View  [Back]
Charta qua Gonterius et uxor ejus Eldeardis vineam et campos in fine Donziacensi monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosancto ac venerabili loco Cluniensi monasterio in honore Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli dedicato, ego igitur Gonterius et uxor mea Eldeardis donamus vineam unam et campum in Matisconensi pago situm, in fine Donziacense, in ipsa villa, pratum Irart vocatur; terminatur de latere uno et fronte una terra Volfrandi cum heredibus, de alio latere via vicinali, ex alia fronte terra Sancti Niceti. Et in alio loco similiter donamus alium campum qui vocatur in Albinel, quem Anselardus Teodono in filioladio donavit. Hos pro anima ejus Teodoni donamus campos et vineam, ut a presenti die et deinceps rectores Sancti Petri quod illis placuerit faciant, nullo contradicente. Si quis vero forte, quod non credimus unquam evenire, nos ipsi (quod absit!), aut aliquis propinquorum meorum vel heredum, temptaverit hanc donationem calumpniare, libram I auri conponat. Actum Cluniaco villa. S. Gonterii et Eldeardis, qui pro anima Teodonii donationem istam fecerunt et firmare rogaverunt. S. Lanteorii. S. Gontardi. S. Otberti. S. Adeberti. S. Rainfredi. S. Gosmarii. S. Gaudanfredii. Ego Deodatus rogatus scripsi die veneris, mense junii, anno XVIII regnante Ludowico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung