CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0868     View  [Back]
Charta permutationis quarumdam terrarum in villis Masilliaco et Colonicas inter Aimardum, abbatem Cluniacensem, ex una parte, et Andream et uxorem ejus Leotgardem, ex altera.
Placuit atque convenit inter domnum Aimardum, abbatem Cluniensis cenobii, una cum [con]sensu fratrum, et vir nomine Andreas et uxor sua Leotgardis, ut res suas inter se commutare deberent; quod ita et fecerunt. Dedit predictus domnus Aimardus abbas, in pago Matisconense, in villa Masilliaco, curtilum qui habet in longum perticas viginti II, in transversum IIII; et alterum curtilum in ipsa villa, qui habet in longum perticas XXII, in transversum V. Econtra dedit Andreas et uxor sua ad partes Sancti Petri, in villa Colonicas, vineam; habet perticas XX et VII in longum, in latum II; et in loco qui dicitur Usel, terram quę habet in longum perticas XX et VIIII, in transversum III et pedes III. Infra has perticationes, unusquisque liberam habeat potestatem faciendi quicquid voluerit. Si quis vero, si nos, aut ullus homo, qui hoc scamium calumpniare voluerit, auri libram unam componat, et hec commutatio firma permaneat. Actum Lurdoni castello. S. Andree et uxoris suę, qui fieri et firmari rogaverunt. S. Vendranni. S. Evrardi. S. Eliodi. Item Evrardi. S. Gunfredi. S. Anseisi. S. Aremberti. Benedictus scripsit, datavit die lunis, in mense junio, anno XVIII regnante Ludoico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung