CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0869     View  [Back]
Charta qua Girberga et filius ejus Benedictus vendunt Annæ feminæ curtilum et alias res in villa Salmodiaco.
Domino frat[ribus] Anna [fem]ina, ego, in Dei nomine, Girbergi femina et filio suo Benedicto, venditores, vendidissimus nos tibi curtilo, qui et situs ipse curtilus in pago Lucdunense, in fine Pistriacense, in villa Salmodiaco vocat; terminat ipse curtilus a mane terra Sancti Pauli, ad medium die via publica, a sero terra Sancti Vincenti, a cercio terra Adalelmo; infra istas terminaciones, nos tibi vendimus. Et vendimus nos tibi alias res qui at ipso curtilo aspiciunt vel aspicere videntur: oc sunt curtiferis, campis, silvis, pascuis, rivis, fontis, exiis et regressis; omnia et ex omnibus, jusque ad inquirendum, de quantum in ipsa villa jam dictam nos abeamus, nos tibi vendimus, tradimus adque transfundimus, et accepimus nos de te precium in presente, sicut inter nos convenit et nobis conplacuit, in rem conpreciata valente solidos XIIII; ipsa precia manibus solserunt adque liberaverunt jure perpetuum, et facias tu post unc diem quicquit facere volueris in omnibus. Si quis autem de eredibus nostris vendiccione ista contradixerit, aut repentire vel calunniare voluerit, auri uncias IIIIor componat, et postea vendiccio ista omnique tempore firma permaneat, cum stipulacione subnixa. S. Girbergane, S. Benedicto, qui vendiccione ista fierunt et firmare rogaverunt. S. Bernart. S. Eldeerio. S. Amico. S. Adalamo. S. Bernono. S. Jetono. Data per manu Ebrardi, sub [die ve]neris XIII kalendas februarii, anno XIII regnante Condrado rege.
(Au dos:) Venditio Girberge in villa Salmodiaco, Lugdunense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung