CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0870     View  [Back]
Charta qua Albericus et uxor ejus Lameldis vendunt Joanni et Dominicæ uxori campum in villa Varengo.
Domno fratribus Johanno et uxore sua Dominica, emptores. Igitur, in Dei nomine, Alberico, et uxore sua Lameldis, vendimus vobis de res nostras qui est sitas in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Varengo, oc est peciola de campo, qui terminet de tres partes de ipsa hereditate, de quarte parte terra Gislolfo, et abet in longo perticas XIII, in lato perticas III; infra istas terminaciones vel perticaciones, totum ad integrum vobis vendimus, tradimus atque transfundimus, et accepimus de vobis precium in presente, sicut inter nos convenit, in valente solidos II, et faciatis post unc diem quicquit volueritis in omnibus. Si quis vero, si nos, aut ullus homo, qui temptare vel calumniare presumserit, auri uncia media componat; firma, stabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. Actum Lordoni castello. S. Alberico et uxore sua, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Dominico, et iterum Johan. S. Leotbert. S. Gonzent. S. Achart. Benedictus scripsit, datavit die lunis, in mense januario, anno XVIII regnante Ludoico rege.
(Au dos:) Empcio Johannis Varengo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung