CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0871     View  [Back]
Charta qua Aimo [Borbonensis], consentiente uxore sua Aldesinde, ecclesiam sancti Petri, in villa Silviniaco, et alias villas monasterio Cluniacensi dat.
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, interim cum licet, dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur, summopere pręvisum est ut, si qua agære bona valemus, omni dilatione postposita, operari non pigritemus, facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus et inpresenciarum corporum saluti consulere et in futuro animarum judices esse minime dubitamus. Quia enim post mortem nil boni facere possumus, opere precium credimus, antequam ad illud subtile et incomprehensibile dubitamur examen, occulto judici satisfaciendo, neglegenter a nobis commissa manu pœnitencię in istius ævi brevitate qualitercumque tergere non desistamus. Igitur ego Aymus, considerans istius vitæ brevitatem et enormitatem scelerum meorum, et hoc quod Scriptura attestatur: «Divitiæ viri, redempcio animę ejus,» dono res meas, consentiente uxore mea Aldesinde, Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, Cluniaco scilicet cœnobio: hoc est ecclesiam in honore sancti Petri, sitam in pago Arvernico, in vicaria Donobrense, in villa Salviniaco, cum ipsa villa et cum aliis villis his nominibus, id est cum Monteparlo, Bainaco, Moncello, ... Villena, Veteri Salviniaco, Fontanella, Genevraria. Hec omnia superius denominata ad eundem locum dono atque transfundo, cum supradicta ęcclesia et manso Gualberto ad eandem pertinente, cum servis et ancillis utriusque sexus et ætatis, cum vineis, campis, pratis et silva quę vocatur Borno, aquis aquarumque decursibus, molendinis, domibus, ædificiis, pascuis, cum omni supradicto mobili et immobili, exitibus et regressibus, cultis et incultis, sicut per cartam testamenti pater meus Aymardus tradidit, et ego miser et peccator tot diebus, propter cupiditatem meam, malo ordine retinui, unde nunc me culpabilem recognosco; et hec omnia eidem beato Petro inpresenciarum prompta et bona voluntate reddo; et alodum meę proprietatis qui vocatur Longovernus in emendacionem dono, ita ut ab hac die et deinceps domnus Heymardus, prefati loci abbas, et omnes successores ejus, easdem res omnibus diebus regant, ordinent, atque, ut sibi placuerit, in servitio Dei omnipotentis et ejusdem beati Petri ac fratrum utilitate omni tempore disponant, quatinus pius Deus innumerabilibus meis propiciare dignetur offensis, flammasque inferni evadere valeam et regna cælestia, Christo propitio, adipisci; pro remedio quoque supradicti genitoris mei et genitricis meę Ermengardis, et fratrum meorum Dacberti et Archimbaldi, et pro sospitate prefatę uxoris meę et filiorum meorum, et omnium parentum meorum, insuper pro sospitate vivorum et requie omnium fidelium defunctorum. Si quis vero, quod futurum esse minime credo, ego ipse (quod absit!), aut aliquis de heredibus meis, vel qualibet consanguinitate conjunctus, seu etiam ulla intromissa persona, istius donationis et redditionis a me libenter facte contra jus divinum invasor aut contradictor extiterit, et res Deo dicatas sanctisque ejus apostolis delegatas in suos usus transferre conatus fuerit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, cujus res temerario presumpserit ausu usurpare, vinculo etiam terribilis anathematis innodetur; et qui ei in hac factione assensum prebuerint, in ejus dampnatione consocientur, nisi ad æmendationem pervenerint. Actum publice apud castrum Borbonem. Signum Aymonis et Aldesinde uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt, Geraldi et Archimbaldi, filiorum ejus, qui consenserunt, Humberti, Hugonis, Tetbaldi, Ebbonis, Girberti, Dacberti, Domnionis, Odonis, Eldini, Elpherici, Rotberti, item Tetbaldi, item Rotberti. Data mense januario, anno XVIII regnante Hludovico rege. Clemens rogatus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung