CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0872     View  [Back]
Charta qua Stephanus, consentiente uxore sua Ermengarde, dat monasterio Cluniacensi quicquid habebat in villa Rogiaco, in comitatu Brivatensi.
Dei omnipotentis amplissima largitas inter cetera pietatis suæ beneficia etiam mortalibus in hoc consuluit, ut ex perituris æterna, ex labentibus mansura, ex transeuntibus quoque non transeuntia adquirere possent. Quod ego Stephanus, divina pulsante cor meum clementia, ne totum in novissimo die ad curam corporis expendisse redarguar, dono quiddam de rebus meis pro remedio animæ patris et matris meæ, necnon et meæ, et omnium parentum meorum vel omnium fidelium christianorum, primo quidem Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, in monasterio Cluniensi, ubi domnus Heymardus abba preesse videtur. Sunt autem ipsę res sitæ in pago Arvernensi, in comitatu Brivatensi, in vicaria Sancti Germani, in villa quæ vocatur Rogiacus, cum vineis, pratis, terris, et quantumcumque in ipsa villa visus sum habere vel possidere; totum et ad integrum dono Deo et jam dictis apostolis ejus in supradicto monasterio Cluniaco, tantum post meum discessum, sub censu inter panem et vinum modio uno, tempore vindemiarum, consentiente uxore mea Ermengardæ. Me autem ad supernum vocato judicium, rectores Cluniensis cœnobii prefatas res sibi vindicent possessuri et ordinaturi, prout eis regulariter libuerit. Si quis vero hanc donationem calumniari, infringere vel contra eam aliquam litem movere præsumpserit, in primis Virginis Filium, Redemptorem scilicet nostrum, iratum sibi sentiat, postremo suprascriptos apostolos Paradisi aditus interclusores sibi inveniat; cogente etiam fisco, ne in presenti indempnis transire videatur, quibus litem intulerit, centum auri libras persolvat, et hæc donatio soliditate plena perpetuum obtineat vigorem, cum stipulatione subnexa. Signum Stephani, qui fieri et firmare rogavit. Signum Ermengardis, uxoris ejus, quæ consensit. S. Rotberti vicecomitis. S. Guilelmi. S. item Rotberti. S. Rodraudi. S. Aynardi. S. Bertelaidis. Data mense febroario, aput civitatem Clarum Montem, anno XVIII regnante Hludovico rege. Clemens rogatus scripsit.
(Au dos:) [Carta] Stephani in villa Rogiaco. in pago Arvernensi, in comitatu Brivatense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung