CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0873     View  [Back]
Charta qua Rodraudus dat monasterio Cluniacensi medietatem villæ Reliaci, in territorio Brivatensi.
Dei omnipotentis amplissima largitas inter cetera pietatis suæ beneficia etiam mortalibus in hoc consuluit, ut ex perituris æterna, ex labentibus mansura, ex transeuntibus quoque non transeuntia adquirere possent. Quod ego Rodraudus, divina pulsante cor meum clementia, cogitans, ne totum in novissimo die ad curam corporis expendisse redarguar, dono quiddam de rebus meis pro remedio animæ patris et matris meæ, necnon et meæ, et omnium parentum meorum vel omnium christianorum, primo quidem Domino Jesu Christo, earundem rerum vel omnium quæ possideo datori, dein sacro cœnobio Cluniensi dicato in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli; quod quidem monasterium domnus Heymardus abba, tam per se quam etiam per sibi subditos, utpote sibi per omnia subjectum regit, ordinat atque disponit. Sunt autem res ipse sitæ in pago Arvernensi, in territorio Brivatensi, in vicaria Auriacensæ, in villa quæ vocatur Reliacus: est autem medietas ipsius villæ cum medietate etiam æcclesiæ quæ ibidem est, una cum terris, vineis, silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, vel quantumcumque ibi visus sum habere et possidere; totum ad integrum dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, in jam dicto monasterio Cluniaco, ita ut ab hac die et deinceps teneant atque possideant, et ordinandi in omnibus liberam habeant facultatem. Si quis vero, quod futurum minime spero, ego ipse (quod absit!), aut ullus de heredibus meis, vel aliqua intromissa persona, contra harum rerum donationem a me libentissime factam, aliquam commovere presumpserit litem, primo quidem Filium Virginis, Redemptorem nostrum, iratum sibi sentiat; postremo suprascriptos apostolos paradisi aditus interclusores sibi inveniat, cogente etiam fisco, ne in presenti indemnis transire videatur, quibus litem intulerit centum auri libras persolvat, et hæc donatio soliditate plena perpetuum obtineat vigorem, cum stipulatione subnixa. S. Raudraudi, qui fieri et firmare rogavit. S. Rostagni, filii ejus. Item signum Abonis filii ejus. S. Stephani, filii Bertranni, senioris ejus. S. Rotberti vicecomitis. S. Guillelmi. S. iterum Rotberti. S. Aynardi. S. Bertelaidis. Data mense febroario, aput civitatem Clarum Montem, anno XVIII regnante Hludovico rege. Clemens rogatus scripsit, datavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung