CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0874     View  [Back]
Charta permutationis terrarum in villis Montilio, Privisiaco et Verciaco inter Aimardum, abbatem Cluniacensem, ex una parte, et Martinum et uxorem ejus Susannam, et filium eorum Aiglannum, ex altera.
Placuit atque convenit inter domnum Aimardum, abbatem Cluniensis cenobii, una cum consensu fratrum, et quidam vir nomine Martinus, cum uxore sua Susanna et filium suum Aiglannum, ut res suas inter se commutare deberent. Dedit igitur Martinus et uxor sua Susanna et filius suus Aiglannus, ad partes Sancti Petri, in pago Matisconense, in agro Tissiaco, in villa Montilio, vineis, terris, pratis, silvis, quicquid in ipsa villa visi sunt habere. Econtra dedit predictus abbas Aimardus, de partibus Beati Petri, in ipso pago, in agro Ibgiaco, in villa Privisiaco, curtilum cum supraposito, et vinea quę terminat a mane terra Hugonis, a medio die et a sero via publica, a circio terra Guarolfi; et alium campum, qui terminat a mane et a medio die terra Sanctę Marie, a sero via publica, a circio terra Sancti Clementis; et tertium campum, qui terminat a mane terra Constabuli, a medio die terra Gundranni, a sero Fulcaldi, a circio Aremberti et Adalgardi; et alium curtilum, qui terminat a mane et a medio die terra Sancti Petri, a sero Sanctę Marię, a circio via publica; et in villa Verciaco, pratum cum terra simul tenente, qui terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die Guaralfi, a sero Sanctę Marię, et a circio Hugonis; ita ut ab hac die et deinceps unusquisque liberam habeat potestatem faciendi quicquid voluerit. Si quis vero, si nos, aut ullus homo, hanc cartam calumpniare voluerit, non vindicet quod repetit, sed cui litem intulerit auri libram componat, et hec carta firma et stabilis permaneat. Actum Cluniaco. S. Arembaldi. S. Sicherti (sic). S. Bricii. S. Gottefredi. S. Huberti. S. Dominici. S. Anscherii. Data in mense februario, anno XVIII regnante Ludovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung