CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0876     View  [Back]
Charta qua Gauzbertus et uxor ejus Beringardis medietatem villæ et ecclesiæ Reliaci monasterio Cluniacensi dant.
Divina propiciante clementia, sancitum est ut unusquisque fidelium ex rebus transitoriis justo labore adquisitis ęterna valeat promereri premia, peccatorumque consequi veniam, dicente Domino: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis;» et iterum alia testante Scriptura: «Divitię viri, redemptio animę ejus.» Quod nos, ego videlicet Gauzbertus et uxor mea Beringardis, divina pulsante corda nostra clementia, cogitantes, ne totum ad curam corporis expendisse redarguamur, donamus quiddam de rebus nostris pro remedio animarum patrum et matrum, necnon et nostrarum, omniumque parentum nostrorum, vel omnium fidelium christianorum, primo quidem Domino Jesu Christo, dein sacro cęnobio Cluniensi, dicato in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli; quod quidem monasterium domnus Heymardus abba, tam per se quam etiam per sibi subditos, utpote per omnia sibi subjectum regit, ordinat atque disponit. Sunt autem ipsę res sitę in pago Arvernensi, in territorio Brivatensi, in vicaria Auriacense, in villa quę vocatur Reliacus. Est autem medietas ipsius villę cum medietate etiam ęcclesię quę ibidem est ędificata in honore sancti Privati martyris, una cum terris, silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, vel quantumcumque ibi visi sumus habere vel possidere; totum ad integrum donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, in monasterio Cluniaco, tantum post nostrum discessum, sub censu de vino, tempore vindemiarum, modio uno; post nostrum vero discessum, rectores Cluniensis cęnobii prefatas res sibi vindicent possessuri et ordinaturi prout eis regulariter libuerit. Si quis vero hanc nostram donationem calumniari, infringere vel contra eam aliquam litem movere presumpserit, in primis Virginis Filium, Redemptorem scilicet nostrum, iratum sibi sentiat, postremo suprascriptos apostolos paradisi aditus interclusores sibi inveniat, cogente etiam fisco, ne in presenti indempnis transire videatur, quibus litem intulerit centum auri libras persolvat, et hęc donatio soliditate plena perpetuum obtineat vigorem, cum stipulatione subnixa. S. Gauzberti et uxoris ejus Beringardis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Rotberti vicecomitis. S. Stephani, filii Bertranni. S. Rotdrauni. S. Joseph prepositi et Juliani. S. Guillelmi, item Rotberti, Rostagni, Aynardi, Bertelaidis. Data mense martis, anno XVIII regnante Ludowico rege. Clemens rogatus scripsit apud vicum Brivatensem.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung