Charta qua Aimardus abbas et Sigibertus cum uxore sua res suas commutaverunt in villis Maxiliaco et Flatgiaco.
Placuit atque convenit inter domnum Emardum, abbatem Cluniensis cenobii, una cum consensu fratrum, et cuidam viro, nomine Sigiberto, cum uxore sua Landrada, ut res eorum inter se commutare deberent; quod ita fecerunt. Dedit predictus abbas Eimardus Sigiberto, in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Maxiliacum, curtilum qui terminat a mane fluvio Grauna, a medio die prati Constantini, a sero
terrę Sancti Vincentii, a cercio Sancti Johannis. Econtra dedit Sigibertus in ipso pago, in villa Flatgiaco, [vineam] qui habet in longum perticas XVII, in latus II et pedes VIII; terminat a mane et a medio die terra et vinea Evrardi, a sero Dadonis, a cercio vineę Aiani cum heredibus suis, et in ipsa villa tradidit in longum perticas XLVIIII, in latus IIII
or et pedes V; terminat a mane terrę Sancti Johannis, a medio die Sancti Quintini, a sero Evrardi, a cercio Sancti Simphoriani. Infra terminationes, unusquisque liberam habeat potestatem faciendi quicquid voluerint. Si quis vero, si nos, aut ullus homo, hanc scamiam calumpniare voluerit, cui litem intulerit auri libram coactus exsolvat, et hęc carta firma et stabilis permaneat. Actum Lordono. S. Teutbranni. S. Vendrani. S. Archenfridi. S. Ansigisi. S. Bertuini. S. Acardi. S. Berengarii. Data mense aprili, anno XVIII regnante Ludvico rege.