CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0880     View  [Back]
Charta commutationis rerum in villis Cassanias, Burgundia et Fabrensi inter Aimardum, abbatem Cluniacensem, ex una parte, et Adalardum et uxorem ejus Beliardam, ex altera.
Placuit atque convenit inter domnum Hemardum, abbatem Cluniensis cœnobii, una cum consensu fratrum, et quendam virum, nomine Adalardum et ejus uxorem Beliardam, qualiter inter se de rebus suis commutare deberent; quod et fecerunt. Dedit itaque predictus abbas Hemardus de partibus Beati Petri, in pago Matisconense, in villa Cassanias, mansum indominicatum cum vineis, pratis, campis, silvis, et cum omnibus adjacenciis suis Adalardo et uxori suę Beliardę et filiis eorum Salaconi et Adalardo, ea ratione, ut dum vixerint usufructuario teneant et possideant; post eorum vero discessum, sine aliqua contradictione ad ipsum locum r[ev]ertantur prefate res. Econtra dedit Adalardus et uxor sua ad partes predicti monasterii, in ipso pago, in agro Tissiaco, in villa Borgundia et in villa Fabrensi, mansos, vineas, terras, prata, silvas, omnia et ex omnia, quesitum et ad inquirendum, quicquid ad ipsos mansos aspicit, ut faciant rectores predicti loci ab hac die et deinceps quicquid voluerint. Si quis vero contra hanc commutacionem litem inferre temptaverit, non vendicet quod repetit, sed cui litem intulerit auri libras II coactus exsolvat, et hec commutacio firma et stabilis [permaneat]. Actum Cluniaco. Signum domni Hemardi, abbatis. S. Aldebranni, Maioli, Balduini, Eldrici, Clementis, Hugonis, Leotardi, Rodulfi, Umberti, Toringi, Rotardi. Datavi in mense aprili, anno XVIII regnante Ludovico rege. Ego Rodulfus levita scribsi, ad vicem cancellarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung