CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0881     View  [Back]
Charta permutationis terrarum in villa Maxiliaco inter Aimardum, abbatem Cluniacensem, et Hildebrannum uxoremque ejus Dominicam.
Placuit atque convenit inter donnum Aimardum, abbatem Cluniensis cenobii, una cum consensu fratrum, et quidam viro, nomine Hildebrannum, cum uxore sua Dominica, ut res suas inter se commutarent; quod ita et fecerunt. Dedit donnus abbas Aimardus Heldebranno, in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Maxiliaco, curtilum qui terminat a mane terra Sancti Vincentii, a medio die Constantini, a sero rivo volvente, a circio via publica. Econtra dedit Eldebrannus, in ipsa villa, terra in longum perticas LV S., in latum II; terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die Sancti Vincentii, a sero Lertuini, a circio Aremberti. Infra has terminationes, unusquisque quod accepit liberam habeat potestatem faciendi quicquid voluerit. Si quis vero, si nos, aut ullus homo, scamium hoc calumpniare presumpserit, cui litem intulerit auri libram unam coactus exsolvat, et hęc carta firma et stabilis permaneat. Actum Lurdono. S. Teobrani. S. Vendranni. S. Archemfridi. S. Ansigisi. S. Bertuini. S. Acardi. S. Berengarii. Data in mense aprili, anno XVIII regnante Ludovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung