CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0882     View  [Back]
Charta qua Giso, consentiente uxore sua Ansilde, dat monasterio Cluniacensi vineam et pratum servosque in villa Donziaco.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, in comitatu Matisconense situ, ubi etiam domnus Hemardus, venerabilis abbas, preesse videtur, cum turba monachorum sibi credita. Ego igitur, in Dei nomine, Giso, consentiente uxore mea Ansilde, dono ad predictum locum Cluniense, aliquid ex rebus meæ proprietatis, pro remedio anime meæ, et patris mei, et matris meæ, necnon predictæ uxoris meæ atque omnium parentum meorum, insuper pro omnium fidelium christianorum: hoc est vineam et pratum cum curtile supraposito simul tenente, et servo, nomine Lanterio, cum uxore sua, nomine Siendrada. Sunt autem ipse res site in pago Matisconense, in vicaria Buferias, in villa Dunziaco, et terminatur a mane via publica, a medio die terra Tetaldi, a cercio terra Gontart, a sero gutta percurrente. Infra istas terminationes, totum et ad integrum ad prefatum dono locum, eo tenore ut quamdiu ego Giso advixero teneam et possideam, et singulis annis in vestitura rectoribus predicti loci, tempore vindemiæ, dimidium vini modium persolvam; post discessum vero meum, ad predictum locum res denominate absque ullius contrarietate deveniant. Si quis vero, quod futurum esse non credo, post discessum meum aliquis de heredibus meis aut ulla intromissa persona aliquam calumniam inferre voluerit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat et a liminibus ecclesiarum extraneus habeatur, insuper coactus exolvat auri libras III, et hec donatio firma semper permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Gisonis qui fieri et firmare rogavit. S. Ansildis, uxoris ejus, qui consensit. S. Eurardi. S. Vulfardi. S. Gunteri. S. Lanteri. S. Guntardi. S. Adebert. Actum Cluniaco, die primo mensis junii, anno XVIIII regnante Hludvico rege. Warinus ad vicem cancellarii scripsit.
(Au dos:) Carta quam fecit Giso Sancto Petro in Dunziaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung