CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0889     View  [Back]
Notitia chartæ qua Maiolus, abbas Cluniacensis, «Unberto de Bellojoco commendavit has obedientias: Algoium, Polam, Scociolas et Arpagiacum.»
Noticia commendationis quam venerabilis memoriæ Maiolus abbas fecit Humberto de his obedientiis, Algoio videlicet, Pola, Scotiolas, Arpagiaco, ita dicens: «Commendo tibi has supranominatas obedientias ad custodiendum ac defendendum a malis et perversis hominibus, in loco satisfactionis et emendationis pro innumeris malis quę nobis fecisti, pro quibus te excommunicare volebamus; ita tamen ut pauperibus nostris reddas quæ eis tulisti. Facio autem hanc comendationem tibi, non ut aliquem censum per consuetudinem requiras in his obedientiis, quod cum summa diligentia et omni adnimadversione {corr: animadversione} interdico et excommunico, nisi tantum, si transitum habueris juxta obedientiam, cum sex aut decem militibus, et monachus spontanee te ammonuerit, reficias, et, post refectionem, viam tuam teneas nec jacere ibi presumas.» Signum Alberici comitis, qui hanc noticiam laudavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung