CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0891     View  [Back]
Charta qua Ermenardus uxorque ejus Leogardis et Maaliodus atque uxor ejus Jodceldis monasterio Cluniacensi res suas in villa Escozolas, et in Ramoncasania partim dant, partim vendunt.
Diletto Domino Deo et Sancti Petri et Sancti Pauli de Cluniaco, et donni Maioli, abatis, entores. Igitur ego, in Dei nomine, Ermennardus et uxor sua Leotgar vendimus vobis aliquit de res nostras que sunt citas in pago Matisconens, in agro Matornens, in villa Escozolas, in Ramonda vocat; oc es curtilus qui terminet a mano via pullica, et de alias partes terra Sancti Petri. Infra istos terminios, la una medietate vobis donamus. Et dono vobis vinea qui terminet a mano terra Sancti Petri, a medium die terra Leotaldi, a sero terra Dodoni, a sercio de ipsa ereditate. Infra istos terminios, parcionem nostram vobis vendimus, et acepimus precium invalentem solidos V. Et donamus vobis in elemosina, in Ramoncasania, partionem nostram, et faciatis postandim quiquit facere volueritis. Et donat vobis Maaliodus et uxor sua Jodceldis, in Ramoncasania et in Labelosia et in Exart Bertaldo et els Angulos de Vavre, parciones nostras pro remedium animos nostras, a[d] faciendum quiquic facere volueritis. Si quis contradixerit, auri libera una conponat, et postea firma sit. Atum Escozolas, ubi fuit fata. Sinum Ermenart et uxor sua Leodgar, et Maalgodus et uxor sua Jodceldis, qui vendicione et donaciones istas fierunt et firmare rogaverunt. Sinum Bernart. Sinum Duran, qui consemsit. Sinum Ingelbert. Sinum Odaldo. Sinum Raimbalt. Sinum Ermendrico. Sinum alio Bernart. Sinum Maalgodus. Sinum Vuitboldus. Sinum Dominico. Sinum Tedoeno. Ego Josbertus sacerdus {corr: sacerdos} scripsit, datavit die mercoris, in mense jenoario, tempus Lotario rege.
(Au dos:) Ermenardus in villa Scozolas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung