CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0892     View  [Back]
Charta qua Achardus et uxor ejus Adalsendis dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Moinno.
Ego igitur Achardus et uxor mea Adalsendis donamus Deo et Sancto Petro Cluniensis monasterii, ubi donnus Maiolus, abbas, preesse videtur, aliquid ex rebus nostris, quę sunt sitę in pago Matisconense, in agro Megoniacense, in villa Moinno, hoc est unam vineam cum supraposito, quę terminatur a mane et a sero terra Sancti Nazarii, a medio die terra Sancti Martini, a cirtio terra Narduini. Infra istas terminationes, totum cum omni integritate donamus, eo tenore, ut quandiu vixerimus usum et fructum habeamus, et in vestitura omni anno, tempore vindemiarum, VI sestarios de musto persolvemus; post nostrum quoque discessum, ad Sanctum Petrum perveniat. Qui autem calumpniaverit, auri uncias persolvat XII, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Achardi et uxoris ejus Adalsendis, qui donaverunt et ipsi firmaverunt. S. Rainoldi. S. Mercurini. S. Wandalgodis. S. Ainardi. S. Teoeni. S. Abonis. Albertus scripsit V kalendas martii, tempore Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung