CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0895     View  [Back]
Charta qua Fulcaldus dat monasterio Cluniacensi curtilum in agro Verciacensi.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis et beate Mariæ virginis ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, cui vocabulum est Cluniacus, in pago Matisconensi sito, et cui preest domnus Maiolus venerandus abbas. Ego igitur, in Dei nomine, Fulcoldus dono ad eundem locum curtilum in alimonia monachorum ibidem servientium, pro remedio anime mee et pro remedio omnium fidelium christianorum. Est igitur ipse curtilus situs in pago Matisconense, in agro Verciacense; terminat a mane via publica, a medio die vinea Sancti Petri, a sero vinea Lambaldi, a certio vinea Wichardi; omnia quicquid ad supradictum curtilum aspicere videntur, id est campi et vineæ, trado et dono Sancto Petro et monachis suis dicti loci, ea tamen ratione ut dum ego vivo teneam et possideam, et VI denarios, festivitate supradictorum apostolorum, in censu reddam; post meum vero discessum, omnia ad predictum locum veniant. Si quis vero, ego aut ulla alia persona contra istam donationem vim inferre temptaverit, primitus iram Dei incurrat et beate genitricis ejus, et nisi emendaverit, nomen ejus deleatur de libro vite. S. Fulcaldi, qui istam donationem fieri et firmare rogavit. S. Rotberti, Ainard. S. Adelbert. S. Arnulf. S. Ansbert. S. Autbran. S. Gondrans. S. Ado. Ego frater Stephanus scripsi, regnante Lothario rege.
(Au dos:) Fulcalt in Verciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung