CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0897     View  [Back]
Notitia vuerpitionis ecclesiæ sancti Stephani de combris monachis Cluniacensibus ab unfredo factæ.
Notitia vuerpitionis, apud villam Sancti Victoris, a me Unfredo facta, de ęcclesia Combris, pro amore Dei et sancti Petri, et senioris mei donni Maioli abbatis, et pro remedio animę meę et patris mei, ante presentiam Fuldradi, Ascherici, Ugonis, Ascherii, ut monachi Clunienses faciant de ea et de cunctis ad ipsam pertinentibus quicquid voluerint. Est autem ipsa ęcclesia sita in pago Lugdunensi, in honore sancti Stephani dicata; in supradictorum ceterorumque virorum sepe venerunt presentiam monachi Clunienses, proclamante[s] se de querela quam faciebam eis de ipsa ęcclesia. Ego autem nunc recognoscens eos habere justam atque rectam rationem de his rebus, vuerpivi atque dimisi, etiamsi aliquid rectum mihi videbatur in ipsa haberi; insuper et promisi eis ut omnibus diebus vitę meę in servitio Sancti Petri et monachorum Cluniensium et de rebus his et de ceteris omnibus, secundum meum posse, providerem. Sunt autem hęc nomina virorum in quorum presentia vuerpitionem istam feci: Fuldradus, Ascherius, Ugo, Aschericus, et ceteri quamplurimi, quorum nomina enumerare longum est. Qui autem ipsam calumpniare vel contradicere voluerit, primitus iram Dei omnipotentis, omniumque sanctorum, nisi emendaverit, incurrat. Insuper, cui litem intulerit, auri libras V componat, et inantea vuerpitio ista firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Unfredi, qui vuerpivit et firmare rogavit. S. Fuldradi. S. Ascherii. S. Ugonis. S. Arberti presbiteri. S. Ascherici. S. Rotlanni. S. alius Rotlanni. S. Ugonis. S. Girardi. S. Arulfi. S. Aquini. S. Rotlanni. Data per manum Randuini, regnante Lothario rege. In ea ratione reddo ego Unfredus hanc ecclesiam monachis Cluniensibus, ut locum michi ibi donent et societatem in ipso monasterio, et commemorationem habeant de me, sicut de patre meo. Quod et ita fecerunt.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung