CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0898     View  [Back]
Charta qua Jocerannus et uxor ejus Rotrudis dant monasterio Cluniacensi mansum cum servo in villa Saciaco.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, in honore Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, ubi preesse videtur donnus Maiolus, venerabilis abba. Ego Jocerannus et uxor mea Rotrudis donamus aliquid ex rebus nostrę proprietatis, hoc est mansum indominicatum, in villa quę vocatur Saciacus, cum omnibus ad ipsum aspicientibus, et servum qui ibi stat, nomine Mannonem, cum uxore sua et infantibus eorum, totum ab integro in stipendio et alimonia fratrum in eodem loco Cluniaco Deo servientium. Facimus autem hanc donationem liberaliter, eo tenore, ut quandiu vixerimus teneamus et possideamus; post nostrum autem discessum, ipsi fratres teneant et possideant; et, in festivitate sancti Martini, IIII sextarios de vino in vestitura reddemus. Si quis vero, quod minime credimus, nos ipsi, aut ullus de heredibus nostris, vel aliqua intromissa persona, hanc donationem calumpniare presumpserit, nullatenus valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, cui litem intulerit auri libras II persolvat, et postea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Joceranni et uxoris ejus Rotrudis, qui donaverunt et firmare rogaverunt. S. Gonterii. S. Josberti. S. Wilelmi. S. Iterii. S. Waldrici. S. Tetberti. S. Mannonis. Actum Cluniaco, regnante Lothario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung