CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0899     View  [Back]
Charta qua Fulcherius et uxor ejus Alactrudis dant monasterio Cluniacensi res suas in Nova Villa.
Sacrosanctę Dei ęcclesię in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicatę, quam regere videtur donnus Maiolus abba. Ego Fulcherius et uxor mea Alactruidis donamus aliquid de rebus nostris, quę sunt sitę in pago Lugdunensi, in agro Animiacense, in fine Novę Villę; videlicet quicquid in ipsa villa visi sumus habere: hoc sunt curtili, campi, exitus et regressus, totam ad integrum nostram hereditatem, cum omni franchisia, eo tenore, ut quandiu viserimus teneamus et possideamus; post nostrum vero discessum, ad supradictum locum perveniat, nemine contradicente. Qui autem contradicere presumpserit, omnino non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libras X componat, et postea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Fulcherii et uxoris [ejus] Alactrudis, qui donaverunt et firmare rogaverunt. S. Jarentonis. S. Azonis. S. Teonis S. Ascherici. S. Ascelini. S. Otulfi. Data per manum Arboldi, presbiteri, feria II, mense martio, regnante Conratdo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung