CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0899 bis     View  [Back]
Charta qua Fulcherius et uxor ejus Alactrudis dant monasterio Cluniacensi res suas in Villa Nova.
Sacrosancta eclesia Cluniensis, cui preest domnus Maiolus abbas, ego Fulgerius et uxor sua Alactruidis, pro amore Dei et pro remedio animas nostras, vel parentum nostrorum, vel omnium fidelium cristienorum, dono sancti Petri et Pauli aliquid ex rebus meis qui sunt site in pago Ludunense, in agro Animiacense, in fine de Villa Nova: oc sunt curtili, campi, exi (sic) et regresi, quantum in ista vila visus sum abere de ereditate, exsepte franhisia, in ea tenore dummodo vivo usum et fructum posideo, et in omni anno unum campum in vestituria vobis donamus, pos nostrum quoque dissessum ad eclesia sancti Petri et Pauli Cluniensis perveniat; et si ego, ullus homo donacione ista inquiegetare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, set conponat auri libras X et inantea firma permaneat, cum stipulacione supnexa. S. Fulherii et uxoris sue Alactrudis, qui figeri jusserunt et firmare in presente rogaverunt. S. Jarento. S. Atzo. S. Tetoenus. S. Ashiricus. S. ... S. Otelenus. S. Otulfus. Data per manum Arboldi, presbiteri, die lunis, in mense marcio, regnante Gondrado rege Jurensi. Sig. Aimoni.
(Au dos:) Fulcherius, in Villa Nova.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung