CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0900     View  [Back]
Charta qua Ermenteus sacerdos vendit monasterio Cluniacensi capellam sancti Genesii infra moenia urbis Viennæ.
Illustrissimis patribus, domno Maiolo conspicuo abbati Cluniensis cenobii et ceteris domnis patribus in eodem cenobio degentibus et Deo sanctoque Petro, apostolorum principi, inibi famulantibus. Ego, in Dei nomine, Ermenteus, sacerdos et alumnus sanctę matris Viennensis ecclesie, pacem et perpetuam vitam opto in Domino Jesu Christo. Crevit mihi voluntas et quodammodo compulit necessitas, quatinus aliquid rerum mearum vobis expenderem, quod et feci. Vendo itaque vobis capellam Sancti Genesii, cum rebus sibi circa adjacentibus, quam videlicet de domno Ghuonrado rege per preceptum adquisivi, queque situm habet infra mœnia urbis Vienne. Has itaque res, uti prefixe sunt, vendo vobis sub omni integritate, et accepi a vobis precium, uti inter me vosque complacuit, centum videlicet solidos. Pro quo precio res ipsas de meo jure et dominatione in vestrum trado jus et dominium, quatinus ab hodierno die ex ei[s]dem rebus libero utamini arbitrio, ad omnia agendum juxta vestrum salubrem libitum. Si quis autem nefandorum omnipotenti Deo et Sancto Petro, sibique obsecundantibus, super hujuscemodi dono vel venditione, infestus extiterit iram omnipotentis Dei incurrat, periturus cum eis qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis, s[c]ientiam viarum tuarum nolumus,» sitque portio ejus cum Datan et Abiron, quos terre hiatus abssorbuit; sicque hujus venditionis testamentum inconvulsum optineat vigorem, pro omni roboratione subnexa. Ego Ermenteus sacerdos subscripsi. S. Ervici. S. Ratburni. S. Bertranni. S. Monfredi. S. Balsemodi. S. Constantii. S. Bladini. S. Dodoni. S. Bonii. Ego, in Dei nomine, Adalerius sacerdos hanc venditionem scripsi et datavi II kalendas maii, regnante domno Ghuonrado rege serenissimo.
(Au dos:) Ermentheus in Vienna. Domnus Maiolus emit capellam Sancti Genesii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung