CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0903     View  [Back]
Charta qua Raymbodus dat monasterio Cluniacensi curtilum in villa Talentiaco.
Dominus hac salvator noster suorum fidelium desiderans salutem, per semedipsum dignatus est amonere dicens: «Facite vobis amicos de mamona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in æterna tabernacula.» Quapropter ego Raymbodus dono Deo et sanctis appostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniaco, ubi domnus Maiolus abba præesse videtur, aliquid de res meas, hoc est cortilus unus qui est scitus in pago Lugdunense, in agro Candiacense, in villa Talentiaco; terminat ipse cortilus a mane via publica, et ad sero terra Ingelbaldo, a medio die via publica, et ad cercio terra Aymino; et de silva una medietate quæ ad ipsum cortilum pertinet; ea tamen ratione ut quamdiu infantes mei vixerint, unam medietatem teneant atque possideant, eo tenore ut nullam licentiam habeant dandi, vel venundandi, sæu commutandi, nisi ad rectores ejusdem loci, quod superius diximus; et post eorum decessum, ad ipsos monachos perveniat. Et si quis est aliquis persona, aut ego, vel ullus ex heredibus meis, aut aliquis homo, qui donationem istam calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed insuper sit culpabilis, et IIIIor untias de auro persolvat, et deinceps ista donatio firma permaneat, cum stipulatione supnixa. Signum Raymbodo, qui donatione ista fieri et firmare in præsente rogavit. Signum ...
(Au dos:) ... [L]ucduno ... de Candiaco ... Raimbold.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung